- VALETUDINARIUM
- VALETUDINARIUMin Vita Austrebertae Virg. c. 3. In stragulo --- ad Valetudinarium deportaverunt: locus est in Monasteriis, aerorum curae destinatus, qui Infirmarium alias, in Glossis Latino-Graec. ὑγιαςτήριον et διαιτητήριον dicitur. Vox Senecae, Ep. 27. Columellae, l. 11. c. 1. Aliis, nota. Namque et Romani, cum metabantur castra, loca Praetorio, Quaestorio, Valetudinario designabant, Salmas. ad Solin. p. 821. Hebraeis similis fuit in Templo locus, in quo Sacedotes, quibus colicus dolor frequens admodum, ut qui in pavimeno iugiter stabant et carnibus pluribus vescebantur, nec in hora Ministerii vestem --- aliam praeter unicam, eamque simpliciorem, habebant, Maimonid. Celi hammikdash, c. 7. §. 14. curabantur. Ei praefuit Praefectus aegrotorum, unus ex XXV. Templi Praefectis, qui alios sub se Medicos complures habebat, Io. Seldenus de Synedriis veter. Hebraeor. l. 3. c. 11. De use eorum hodierno hîc passim. Plato vero in Republica sua Valetudinariis nullum locum esse voluit, ut cui illam extra hunc mundum, qui totus quid aliud quam Valetudinarium, nescio in quibus spatiis sibi imaginari visum est, uti discimus ex eius de Republica libris; ubi tamen illos solum, ex Aeseulapii iudicio, negligi vult, qui naturâ morbidi ad functiones in civitate obeundas inepti essent, uti vocem κάμνειν Interpretes ibi exponunt etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.